- MYGALE
- MYGALEpro Numine Athribitis. Strabo l. 17. ubi de Aegyptiis, Αἐτὸν Θηβαῖοι ῾τιμῶσἰ λέοντα δὲ Λεοντοπολίται αἶγα δὲ καὶ τράγον Μενδήσιοι μυγάλην δὲ Α᾿θριβῖται ἄλλοι δ᾿ ἄλλο τί. Aquilam Thebani (colunt) leonem Leontopolitani, capr am et hircum Mendesii, mygalem Athribitae, alii aliud. Dicitur autem quasi μυογάλη, uti recte censet Nicandri Scholiastes: sed perperam ex Amynta tradit, sic vocari, quia ἐκ μυὸς καὶ γαλῆς γίνηται, ex mure et mustela generatur. Cum mure enim mustelam aut felem consuescere, inter quae animantia tantum est dissidium, absurdum. Verisimilius multo, inde hoc nomen esse, quia partim murem, partim mustelam, figurâ ac colore referat. De eiusdem divino honore, testem etiam habemus Plutarchum Symfosiac. Quaest. l. 4. quaest. 5. ubi in causis tanti honoris caecitatem ait esse, quia tenebras luce antiquiores existiment. Item, quod e muribus quinta nascatur aetate in Novilunio: et quod iecur eius decrescente Lunâ deficiat. Unde videmus, qualibus miserae gentes rationibus inductae sint ad colendam pro Conditore creaturam, Gerh. Io. Vossius de Orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 74.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.